29 | Quid autem mirum si Spiritus operator est vitae, qui vivificat sicut Pater, vivificat sicut Filius? Vivificare autem quis abnuat esse maiestatis aeternae? Scriptum est enim: Vivifica servum tuum. Vivificatur ergo qui servus est, hoc est, homo, qui vitam ante non habuit, sed ut haberet, accepit. |
30 | Videamus igitur utrum vivificetur Spiritus, an ipse vivificet. Sed scriptum est: Littera occidit, Spiritus autem vivificat. Ergo vivificat Spiritus. |
31 | Sed ut intelligas Patris et Filii et Spiritus sancti vivificationem non esse divisam, accipe quia vivificationis quoque unitas sit; quando ipse per Spiritum vivificat Deus; dixit enim Paulus: Qui suscitavit Christum ex mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra propter inhabitantem Spiritum eius in vobis. |